"In mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis: Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, quae cum vidisset turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius: Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et Regni Eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit: Ei Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis. Quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus." Lucas 1, 26-37.

Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo Salvatore Meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna,
qui Potens est,
et Sanctum Nomen Eius,
et misericordia Eius in progenies et progenies
timentibus Eum.
Fecit potentiam in brachio Suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula


(с) Икона с сайта: www.ikony.ru